piątek, 11 czerwca 2010

Amor artifex, sive de divini officii congruentiis

Centesimo quadragesimo quinto psalmo, iuxta Vulgatam versionem, pulcherrime aptatur hymnus vespertinus hodiernae sollemnitatis Cordis Iesu Sacratissimi.

Divino enim Spiritu ductus Propheta canit: [Dominus] qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (145:6). Haec psalmistae verba, quae ad primas Vesperas nosque canimus, incerti auctoris hymno, quo incipitur officium, congruunt: divinus enim amor ita collaudatur: Ille amor, almus artifex / terrae marisque et siderum.

Lectio de beati Pauli epistula ad Ephesios precibus vespertinis aptari potest et in eis resonat: nam docet gentium Apostolus Ecclesiam Christi esse sponsam, a Domino dilectam et in lavacro baptismatis consecratam, ut sancta sit et immaculata (Eph 5:25b.27). Ideo rogamus Dominum, preces offerentes: Iesu, cuius cor lancea est perforatum, sanguinem et aquam effundens, ut sponsa tibi nasceretur Ecclesia, eam sanctam fac et immaculatam.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz