Magno cum gaudio sanctae intersum missae, quae a presbytero Andrea Filaber in sancti Martini episcopi ecclesia celebratur. Hodie quoque, cum mane ad ecclesiam advenissem, eum celebraturum conspexi, nam ad genuflexorium orabat, ad missam se praeparans.
Pius iste presbyter summa cum veneratione ad altare Dei altissimi semper accedit et, artis celebrationis diligens, curat, ut sacrosancta mysteria digne, attente ac devote persolvantur, sine festinatione indecora, omniaque secundum rubricas quae in missali sunt, exercet atque perficit. Sermones eius bene compositae sunt, veram doctrinam catholicam clare enuntiant et molestiam auditori numquam afferunt. Inclinationes eius atque omnes gestus motusque reverentiam exprimunt et dilectionem erga Sanctissimum Sacramentum, quod fidelium pietati bonum praestat exemplum. Quapropter velim complures sint tales sacerdotes, quorum caritate Dominus gregem suam erudiat atque ad aeternae gaudia patriae perducat.
Gratias tibi, pater Andrea, ago maximas, pro ministerio tuo!

Brak komentarzy:
Prześlij komentarz