Heri, ad Laudes matutinas, cantabat sancta Ecclesia: Laudabilis es, Domine, et superexaltatus in saecula, alleluia.
Haec antiphona, sicut gemma splendidissima, canticum trium puerorum, de Danielis prophetae libro excerptum, ornat. In cantico illo Creator extollitur, laudatur ac glorificatur ab universa creatura, quae, sicut conicere possumus, Dominum suum adorat benedicitque Factorem et Conditorem. Creatura enim pro ipsa creatione Creatorem laudare eique gratias agere videtur: sed antiphona quae ad canticum illud canitur, Deum sine causa, si ita dici potest, collaudat atque extollit. Deus, Dominus, ab Ecclesia universaque creatura laudatur, quia Deus est: hoc solum sufficit, ut eum laudemus et benedicamus. Certe, pro universis beneficiis eius gratias Domino nostro agere debemus, memores magnorum operum eius, scilicet creationis ac redemptionis; sed ipse laudandus est ac glorificandus sola hac causa quod Deus est – immo modo, et si nulla haberemus, ut ageremus ei gratias, collaudare eum deberemus puris mentibus eo quod Deus sit.
Laudabilis es, Domine, quia Deus es, alleluia.

Brak komentarzy:
Prześlij komentarz