O Ioseph, quomodo credidisti quod antea expavisti? Quid enim? In ea natum est de Spiritu Sancto quem Gabrihel annuntians Christum esse venturum.
O Rex pacifice, tu ante saecula nate, per auream egredere portam: redemptos tuos visita et eos illuc revoca unde ruerunt per culpam.
O mundi Domina, regio ex semine orta, ex tuo iam Christus processit alvo, tamquam sponsus de thalamo; hic iacet in praesepio qui et sidera regit.
Tres hae antiphonae pulcherrimae de libro, qui saeculo decimo scriptus Exoniensis nuncupatur, excerpsi, Adventus temporis opportunitatem nanciscens, ut eas vobis praestem. Pars enim Exoniensis codicis, in qua inveniri possunt, a viris doctis Christus vel Adventus Carmina appellatur: versus illic Anglosaxonico sermone compositi, Cynewulfo poetae adscripti, de adventu Domini nostri, in maioribus antiphonis quae ultima Adventus parte ad Magnificat canuntur, descripto, narrant, et poeticae meditationes dici possunt de illis antiphonis. Quae nostris in diebus septem sunt, sed in illo tempore felici, mihi dilectissimo, duodecim fuere. Quapropter tres illae antiphonae quae supra praeposui, in breviario non inveniuntur. Vos igitur cohortari audeo, ut illas in Polonam linguam vertere nobisque hic praesentare conemini, ut cognoscatis quam difficilis interpretis labor est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz