Qui omnia mundi elementa fecisti, et vices disposuisti temporum variari.
Dominicis „per annum” haec verba de divina creatione, in praefatione composita, audiri possunt in celebratione Eucharistica. Nunc ergo temporum vicem autumnalem, quae aequinoctio fieri solet, avidi exspectamus; quapropter preces meas ante Dominum Creatorem effundo, Latine, ut certiores sint validioresque:

Conditor aeterne, Deus misericors, qui omnia in sapientia fecisti! Exaudi me indignum servum tuum, ardore solis ac aeris calore affectum, et refrigerare me digneris. Mitte mihi misericorditer ventum frigidum, nebulis mane meum laetifica et pluviis noctem. Amove solis spicula letalia, in quibus infirmavit caro mea, et redde mihi dies fuscas, dies laeti autumni, ut refrigerer, et laudes grato corde persolvam tibi, qui es Deus misericors et miserator, solus bonus et omnipotens, et hominis Amator. Amen.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz