To fragmenty z I nieszporów Matki Bożej Karmelitańskiej. Czuję się jak średniowieczny kopista, pracowicie tłumaczyłem, przepisywałem, rozmieszczałem.
Flos Carmeli, vitis florigera,
splendor caeli, virgo puerpera
singularis.
Mater mitis, sed viri nescia,
Carmelitis esto propitia,
stella maris.
Radix Iesse germinans flosculum,
nos adesse tecum in saeculum
patiaris.
Inter spinas quae crescis lilium,
serva puras mentes fragilium,
tutelaris.
Armatura fortis pugnantium,
furunt bella, tende praesidium
scapularis.
Per incerta prudens consilium,
per adversa iuge solacium
largiaris.
Mater dulcis, Carmeli domina,
plebem tuam reple laetitia,
qua bearis.
Paradisi clavis et ianua,
fac nos duci quo, Mater, gloria
coronaris. Amen.
Ant. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron.
psalmus 113
Laudate, pueri Domini, *
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum *
ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum *
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, *
super caelos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat *
et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?
Suscitans de terra inopem, *
de stercore erigens pauperem,
ut collocet eum cum principibus, *
cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, *
matrem filiorum laetantem.
Ant. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron.
Ant. Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri.
psalmus 147B
Lauda, Ierusalem, Dominum; *
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum, *
benedixit filiis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem *
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae, *
velociter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruinam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas; *
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
Emittet verbum suum et liquefaciet ea, *
flabit spiritus eius, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Iacob, *
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi *
et iudicia sua non manifestavit eis.
Ant. Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri.
Ant. Laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum.
Eph 1:3-10
Benedictus Deus et Pater *
Domini nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali *
in caelestibus in Christo,
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, †
ut essemus sancti et immaculati *
in conspectu eius in caritate;
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secundum beneplacitum voluntatis suae,
in laudem gloriae gratiae suae, *
in qua gratificavit nos in Dilecto,
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, *
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius, †
qua superabundavit in nobis *
in omni sapientia et prudentia,
notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, *
secundum beneplacitum eius,
quod proposuit in eo, *
in dispensationem plenitudinis temporum:
recapitulare omnia in Christo, *
quae in caelis et quae in terra.
Ant. Laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum.
lectio Ap 11:19; 12:1
Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius. Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim.
responsorium
Valde mirabilis es, * Virgo Maria.
Et facies tua plena est gratiarum.
Ant. ad Magnificat, Alma Dei Genetrix, Carmeli gloria montis, plebem tibi sacram tuis virtutibus orna, semper et a cunctis clemens defende periculis.
Oratio: Adiuvet nos, quaesumus, Domine, gloriosae Virginis Mariae intercessio veneranda, ut, eius muniti praesidiis, ad montem, qui Christus est, pervenire valeamus. Qui tecum.